monumenta.ch > Augustinus > 31 XVI > 9 > 7 > 4 > 2 > 12 > 7 > 16 VIII > 5 > 24 XIV > 8 > 4 > 2 > 1 > 1 > 14 VI > 7 > 76 > 4 > 2 > 9 > 3 > 7 > 2 > 5 > 21 XIII > 2 > 3 > 5 > 6 > 3 > 4 > 8 > 4 > 7 > 1 > 3 > 3 > 76 > 8 > 3 > 4 > 2 > 7 > 18 XV > 3 > 3 > 13 VIII > 5 > 6
Augustinus, Epistolae, 111, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 111, 6.

1 Haec fideliter lege, fideliter praedica, et quantum potes cave, et cavendum doce, ne adversus Deum in his tentationibus et tribulationibus murmuretur.
2 Bonos dicis Dei servos et fideles et sanctos, gladio barbarorum peremptos.
3 Quid autem interest, utrum eos febris an ferrum de corpore solverit?
4 Non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant Dominus attendit in servis suis, nisi quod maiorem habet poenam languor diuturnus quam citissimus exitus: et tamen etiam ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est Iob ille, cuius certe iustitiae Deus ipse qui falli non potest, tale perhibet testimonium.
Augustinus HOME