monumenta.ch > Augustinus > 18 XV > 2 > 8 > 2 > 10 > 6 > 5 > 3 > 1 > 19 XV > 3 > 13 VIII > 9 > 4 > 2 > 19 XIII > 26 XVI > 7 > 4 > 13 > 3 > 4 > 9.14 > 25 > 12 > 2. 4 > 3 > 3 > 26 > 26 XVII > 25 XVI > 3 > 2 > 12 > 2 II > 5 > 1 > 2 > 11 VI > 9
Augustinus, Epistolae, 111, 8. <<<    

Augustinus, Epistolae, 111, 9.

1 Haec illis dicentibus, et ad Deum ingemiscentibus, omnino suis aderit qui suis adesse consuevit, et aut nihil earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittet; aut si permittet, non imputabit.
2 Cum enim animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine: et quidquid in ea nec commisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis; omnisque illa violentia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis vulnere deputabitur.
3 Tantum enim in mente valet integritas castitatis, ut illa inviolata, nec in corpore possit pudicitia violari, cuius membra potuerint superari.
4 Haec epistola pro tuo desiderio brevis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa, et propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat charitati tuae.
5 Multo uberius vos Dominus consolabitur, si Scripturas eius intentissime legeritis.
Augustinus HOME