monumenta.ch > Augustinus > 6 IV > 2 > 6 > 12 VII > 1 > 6 > . . . > 12 VII > 4 > 5 > 6 > 9 IV > 12 VII > 5 IV > 68 XLIII > 6 > 9 > 9 > 4 > 5 > 8 IV > 8 > 9 > 8 > 8 > 1 > 7 IV > 3 > 4 > 5 > 4 > 5 > 3 > 6 > 4 > 5 > 4 > 5 > 7 > 20 > 9 > 24 XVIII > 20 > 9 IV > 7 IV > 7 > 50 XXXIII > 8 > 4 IV > 3 > 3 > 5 IV > 3 > 3 > 4 > 5 > 1 > 34 XXIII > 1 > 59 XXXVI > 27 XVIII > 2 I > 20 > 78 > 78 > 1 > 23 XVIII > 6 > 30 XXIII > 51 > 14 VIII > 12 > 18 > 37 XXVI > 1
Augustinus, Epistolae, 119, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 119, 1.

1 Iam quidem sancto, mihique cunctis animi virtutibus admirando, fratri tuo Alypio episcopo genus petitionis meae brevi sermone suggesseram, sperans precum mearum ut apud te esse adiutor dignaretur.
2 Sed quia praesentiam mihi tuam ea, quae ad villam ire compulit, causa fraudavit, malui litteris precem inserere, quam exspectationem animi fluctuare; maxime cum id quod postulo, si mihi concedi oportere perspexeris, adiuvare sensum tuum altissima mysteria perscrutantem, loci ipsius, ut arbitror, in quo nunc consistis, valeat solitudo.
3 Ego igitur cum apud memetipsum prorsus definierim, veritatem rei divinae ex fide magis quam ex ratione percipi oportere; si enim fides sanctae Ecclesiae ex disputationis ratione, non ex credulitatis pietate apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret.
4 Sed quia placuit Deo, qui infirma mundi huius elegit ut confundat fortia, per stultitiam praedicationis salvare credentes, non tam ratio requirenda de Deo, quam auctoritas est sequenda sanctorum.
5 Nam profecto neque Ariani, qui Filium, quem genitum confitemur, minorem putant, in hac impietate persisterent, neque Macedoniani Spiritum sanctum, quem neque genitum neque ingenitum credimus, quantum in ipsis est a divinitatis arce detruderent, si Scripturis sanctis magis quam suis ratiocinationibus accommodare fidem mallent.
Augustinus HOME