monumenta.ch > Augustinus > 15 > 12 > 8 > 8 > 5 IV > 24 XVIII > 4 > 5 > 7 > 12 > 1 > 18 > 6 > 12 VII > 2 > 8 IV > 2 > 23 > 2 > 2 > 20 > 17 > 3 > 4 > 5 > 8 > 5 > 26 > 12 V > 4 > 5 > 4 > 6 > 5 > 6 > 38 > 2 > 9 IV > 7 III > 7 > 5 > 4 > 18 > 5 > 12 VII > 34 > 2 > 7 > 5 > 4 > 13 > 5 > 4 > 9 > 7 > 17 > 2 > 34 > 12 > 9 > 6 > 3 > 12 > 6 > 20 > 12 VII > 2 > 5 > 4 > 7 > 8
Augustinus, Epistolae, 120, 2, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 120, 2, 8.

1 Quamobrem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti, ipsa intrinsecus veritate lucente, haec falsa esse perspicimus, fides in corde nostro antecessisset, quae nos indueret pietate, nonne incassum quae vera sunt audiremus?
2 Ac per hoc quoniam id quod ad eam pertinebat fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum quae inquirebat invenit.
3 Falsae itaque rationi, non solum ratio vera, qua id quod credimus intelligimus, verum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est.
4 Melius est enim quamvis nondum visum, credere quod verum est, quam putare te verum videre quod falsum est.
5 Habet namque fides oculos suos, quibus quodammodo videt verum esse quod nondum videt, et quibus certissime videt, nondum se videre quod credit.
6 Porro autem qui vera ratione iam quod tantummodo credebat intelligit, profecto praeponendus est ei qui cupit adhuc intelligere quod credit; si autem nec cupit, et ea quae intelligenda sunt, credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit ignorat: nam pia fides sine spe et sine charitate esse non vult.
7 Sic igitur homo fidelis debet credere quod nondum videt, ut visionem et speret et amet.
Augustinus HOME