monumenta.ch > Augustinus > 33 > 25 > 23 > 9 > 11 > 13 > 11 > 21 > 20 > 23 > 2 > 19 > 37 > 23 > 18 > 39 > 29 > 13 > 16 > 16 > 11 > 13 > 8 > 36 > 16 > 40 > 50 > 16 > 27 > 22 > 15 > 28 > 11 > 17 > 21 > 23 > 30 > 10 > 28 > 15 > 10 > 22 > 41 > 28 XI > 19 > 25 > 30 > 22 > 26 > 16 > 17 > 18 > 26 > 14 > 13 > 28 > 5 > 11 > 17 > 30 > 11 > 23 > 13 > 10 > 24 > 4 > 13 > 22 > 15 VII > 24 > 15 > 7 > 32 > 24 > 11 > 11 > 10 > 17 > 19 > 33 > 10 > 16 > 25 > 18 > 47 > 49 > 17 > 19 > 15 > 22 > 14 > 11 > 40 > 13 > 18 > 13
>>> Augustinus, Epistolae, 120, 3, 14.

Augustinus, Epistolae, 120, 3, 13.

1 Quae cum ita sint, interim volo ut legas ea quae ad istam quaestionem pertinentia iam multa conscripsimus; illa etiam quae in manibus habemus, et propter magnitudinem tam difficilis quaestionis, nondum possumus explicare.
2 Nunc vero tene inconcussa fide, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse Trinitatem, et tamen unum Deum; non quod sit eorum communis quasi quarta divinitas, sed quod sit ipsa ineffabiliter inseparabilis Trinitas, Patremque solum genuisse Filium, Filiumque solum a Patre genitum, Spiritum vero sanctum et Patris et Filii esse Spiritum.
3 Et quidquid tibi, cum ista cogitas, corporeae similitudinis occurrerit, abige, abnue, nega, respue, abiice, fuge.
4 Non enim parva est inchoatio cognitionis Dei, si antequam possimus nosse quid sit, incipiamus iam nosse quid non sit.
5 Intellectum vero valde ama; quia et ipsae Scripturae sanctae, quae magnarum rerum ante intelligentiam suadent fidem, nisi eas recte intelligas, utiles tibi esse non possunt.
6 Omnes enim haeretici, qui eas in auctoritate recipiunt, ipsas sibi videntur sectari, cum suos potius sectentur errores; ac per hoc non quod eas contemnant, sed quod eas non intelligant, haeretici sunt.
Augustinus HOME