monumenta.ch > Augustinus > 33 > 25 > 23 > 9 > 11 > 13 > 11 > 21 > 20 > 23 > 2 > 19 > 37 > 23 > 18 > 39 > 29 > 13 > 16 > 16 > 11 > 13 > 8 > 36 > 16 > 40 > 50 > 16 > 27 > 22 > 15 > 28 > 11 > 17 > 21 > 23 > 30 > 10 > 28 > 15 > 10 > 22 > 41 > 28 XI > 19
Augustinus, Epistolae, 120, 4, 18. <<<     >>> 20.

Augustinus, Epistolae, 120, 4, 19.

1 Ea porro iustitia quae vivit in seipsa, procul dubio Deus est, atque incommutabiliter vivit.
2 Sicut autem haec cum sit in seipsa vita, etiam nobis fit vita, cum eius efficimur utcumque participes: ita cum in seipsa sit iustitia, etiam nobis fit iustitia, cum ei cohaerendo iuste vivimus; et tanto magis minusve iusti sumus, quanto magis illi minusve cohaeremus.
3 Unde scriptum est de unigenito Filio Dei, cum sit utique Patris Sapientia atque Iustitia, et semper in seipsa sit, quod factus sit nobis a Deo sapientia et iustitia, et sanctificatio et redemptio; ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31).
4 Quod quidem et ipse vidisti, addendo atque dicendo: Nisi forte non haec humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola esse asseratur iustitia.
5 Est plane ille summus Deus vera iustitia, vel ille verus Deus summa iustitia; quam profecto esurire et sitire, ea nostra est in hac peregrinatione iustitia, et qua postea saturari, ea nostra est in aeternitate plena iustitia.
6 Non ergo Deum nostrae iustitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores Deo, quanto esse poterimus eius participatione iustiores.
Augustinus HOME