monumenta.ch > Augustinus > 6 > § 14 > 210 > 1 I > . . . > 1 > 9 > 12 > 308 > 442 > 1 > § 29 > 344 > 70 > 11 > 236 > 460 > 47 > 33 > 23 > 19 > 12 > 7 > 115 > 261 > 11 > 6 > 5 III > 397 > 13 > 9 > 17 > 24 > 8 > 507 > 99 > 6 > 193 > 10.11 > 16 > 9 IV > 5 > 1 > 74 > 187 > 28 > 13 > 8 > 190 > 8
Augustinus, Epistolae, 121, 1, 7. <<<    

Augustinus, Epistolae, 121, 1, 8.

1 In sexagesimo septimo praeter alia illud mihi obscurissimum est quod ait, « Verumtamen Deus conquussavit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis; » quid sit verticem capilli perambulare in delictis.
2 Non enim dixit, Verticem capitis, sed, « verticem capilli, » qui sine sensu est.
3 An repletum peccatis hominem vult ostendere?
4 Scriptum est: « Omne cor in dolore, a pedibus usque ad caput » (Isai. I, 6).
5 Et paulo infra quod ait, « Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso.
6 » A quo ipso?
7 et numquid canes Dei dici possunt Gentiles, quos ipse in Evangelio canes nominat (Matth. XV, 26)?
8 aut ne forte ipsos canes Dei dicat, quales aestimari possunt, si qui in nomine christiano gentiliter vivant; quorum pars cum infidelibus ponitur, quia Deum quem verbis colunt, factis negant?
Augustinus HOME