monumenta.ch > Augustinus > 1 I > 19 XII > 3 III > 64 XXXIX > 12 XI > 29 XVI > 6 VI > 24 XIX > 10 > 16 X > 16 X > 40 XXIX > 10 V > 16 X > 22 X > 11 > 44 XXIX > 10 V > 32 XXII > 20 XIV > 47 XXXII > 23 X > 32 XXII > 14 XII > 22 XIV > 23 XIV > 67 XLII > 16 VII > 23 XIV > 29 XX > 39 XXIX > 15 X > 28 XXII > 20 X > 8 VIII > 18 X > 13 VII > 18 VII > 10 VI > 10 VI > 11 VII > 11 V > 2
Augustinus, Epistolae, 126, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 126, 2.

1 Sed quamvis tanto motu populi et tanta perturbatione Ecclesiae permoverer, nec aliud constipationi illi dixissem, nisi eum me invitum ordinare non posse; nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem: quod si persuadere potuissem, non iam ordinaretur invitus.
2 Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam iam populo patefeceram; verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines attinet, detinebar.
3 Servavi, inquam, fidem promissionis, non iurationis, in tanto periculo; quod licet falso, sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter impendebat: et erat metus ipse communis, ac propter ecclesiam in qua eramus maxime metuens, abscedere cogitabam.
4 Sed metuendum fuit ne magis me absente tale aliquid faceret et reverentia minor, et dolor ardentior.
5 Deinde si cum fratre Alypio discederem per populum constipatum, cavendum fuit ne quisquam in eum manum mittere auderet: si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret, et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur?
Augustinus HOME