monumenta.ch > Augustinus > 2 > 2 > 28 XVI > 13 XI > 23 XV > 20 XIII > 17 XI > 40 XXX > 18 XI > 26 XX > 17 XIV > 7 > 2 II > 16 XV > 22 XVII > 2 II > 4
Augustinus, Epistolae, 126, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 126, 4.

1 Reverti ad filium nostrum, eumque inveni fluctuantem quibusnam verbis comprehendi posset illa cum iuratione promissio, propter necessitates irruentes, quae possent eum ut abscederet cogere.
2 Simul etiam quid timeret ostendit, ne quis irruisset hostilis incursus, qui esset discessione vitandus.
3 Volebat addi sancta Melania, et aeris morbidi causationem; sed illius responsione reprehensa est.
4 Ego autem dixi, gravem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae cives etiam emigrare compelleret: sed si haec populo dicerentur, timendum esse ne male nos ominari videremur; si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari.
5 Placuit tamen ut de hac re populi animum experiremur; et nihil aliud quam id quod putaveramus invenimus.
6 Nam cum eius verba a diacono dicta recitarentur, et omnia placuissent; ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est, promissioque displicuit, tumultu recrudescente, et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimante.
7 Quod cum sanctus filius noster vidisset, iussit inde auferri nomen necessitatis, rursumque ad laetitiam populus remeavit.
Augustinus HOME