monumenta.ch > Augustinus > 2 > 2 > 28 XVI > 13 XI > 23 XV > 20 XIII > 17 XI > 40 XXX > 18 XI > 26 XX > 17 XIV > 7 > 2 II > 16 XV > 22 XVII > 2 II > 4 > 23 XIII > 21 XI > 2 II > 20 XVII > 31 XX > 2 > 20 VIII > 5
Augustinus, Epistolae, 126, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 126, 5.

1 Et cum lassitudinem excusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus.
2 Dixit ei quae a diacono audita erant se mandasse, se iurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est.
3 Responsum est, Deo gratias, et petitum ut totum scriptum subscriberetur.
4 Dimisimus catechumenos, continuoque scriptum subscripsit.
5 Deinde peti coepimus nos episcopi, non vocibus populi, sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus.
6 At ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit.
7 Miratus sum quare tam sero, quasi promissionem illam et iurationem nos, non subscribendo, facere possemus infectam: sed tamen obtemperavi; ac sic remansit mea non plena subscriptio, nec ultra nobis quisquam ut subscriberemus putavit instandum.
Augustinus HOME