monumenta.ch > Augustinus > 13 > 3. 5 > 6. 9 > 9.13 > 18 > 10 > 17 > . 1 > 13 > 14 > 5. 8 > 1. 1 > 13 > 14 > 3. 5 > 3. 5 > 6. 9 > 4. 5 > 11 > 11 > 11 > 12 > 12
Augustinus, Epistolae, 126, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 126, 12.

1 Nam quid exsilii, vel deportationis, aut relegationis nomine, promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te?
2 Puto quod presbyterium non est exsilium.
3 Hoc ergo noster eligeret, quam illud exsilium?
4 Absit a nobis, ut sic sanctus Dei et nobis charissimus defendatur: absit, inquam, ut dicatur maluisse exsilium quam presbyterium, aut maluisse periurium quam exsilium.
5 Haec dicerem, si vere a nobis, aut a populo iuratio ei fuisset extorta promittendae praesentiae; nunc vero non extorta est dum negaretur, sed dum offerretur accepta.
6 Et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est, eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire.
7 Postremo quodlibet de nobis vel de Hipponensibus sentiatur, longe alia est eorum causa qui coegerint iurare, quam eorum qui, non dico coegerint, sed suaserint peierare.
8 Ipse etiam de quo agitur, considerare non renuat, utrum sit peius, sub quolibet timore iusiurandum, an remoto ipso timore periurium.
Augustinus HOME