monumenta.ch > Augustinus > 294 > 2 > 194 > 348 > 11 > 255 > 271 > 362 > 264 > 149 > 236 > 307 > 286 > 298 > 5. 5 > 347 > 324 > 302 > 7. 9 > 384 > 295 > 231 > 2 > 207 > 169 > 2 > 329 > 2 > 293 > 285 > 2 > 13 > 155 > 360 > 313 > 152 > 280 > 2 > 314 > 281 > 10 > 237 > 334 > 332 > 191 > 239 > 261 > 2 > 13
Augustinus, Epistolae, 126, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 126, 13.

1 Deo gratias, quia non aliter Hipponenses promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo necesse fuerit cum dispositione redeundi.
2 Nam si verba iurationis attenderent et exigerent, tam nullo modo servus Dei recedere, quam ullo modo debuit peierare.
3 Sed quia crimen eorum esset, non dico talem virum, sed quemlibet hominem sic tenere; nec ipsi aliam exspectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus abscesserit gratulati sunt, nec aliud illis verax iuratio debet, quam id quod ab illa exspectaverunt.
4 Quid est autem quod dicitur, eum iuratione ore suo expressa, exceptionem fecisse necessitatis?
5 Quasi non ore suo hoc rursum iusserit auferri.
6 Certe ad populum quando ipse locutus est, tunc etiam interponeret: quod si fecisset, non utique responderetur, Deo gratias; sed ad illam rediretur reclamationem quae facta fuerat, quando sic a diacono recitatum est.
7 Et numquid ad rem pertinet, sive interposita sit ad recedendum necessitatis excusatio, sive non sit?
8 Nihil ab illo aliud exspectatum est, quam id quod supra diximus.
9 Exspectationem autem eorum quibus iuratur, quisquis deceperit, non potest esse non periurus.
Augustinus HOME