monumenta.ch > Augustinus > 1 > 4 > 13 > 37 XXVII > 15 IX > 11 > 32 XXIII > 15 IX > 15 IX > 1 > 36 XXVI > 16 IX > 16 IX > 21 IX > 10 IX > 30 XIX > 10 > 14 IX > 14
Augustinus, Epistolae, 126, 13. <<<    

Augustinus, Epistolae, 126, 14.

1 Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur; quibus autem displicet, iustissime dicant, nulli nostrum credendum esse, non solum promittenti aliquid, sed etiam iuranti.
2 Hinc enim potius cavendae sunt linguae inimicorum, de quibus tanquam iaculis ad interficiendos infirmos maior utitur ille inimicus.
3 Sed absit ut de tali anima speremus aliud quam quod Dei timor inspirat, et tanta, quae in illa est, excellentia sanctitatis hortatur.
4 Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor non potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis offerebatur, accipere.
Augustinus HOME