monumenta.ch > Augustinus > 26 > 2 > 21 > 5 > 2 > 16 > 23 > 36 > 11 > 27 > 38 > 18 > 6 > 19 > 4 > 5 > 17 > 21 > 7 > 44 > 13 > 25 > 26 > 9 > 3 > 23 > 7 > 7 > 8 > 22 > 10 > 33 > 16 > 40 > 22 > 28 > 9 > 3 > 24 > 8 > 8 > 3 > 37 > 9 > 7 > 81 > 28 > 35 > 7 > 8 > 24 > . 1 > 4 > . 1 > 1 > 7
>>> Augustinus, Epistolae, 130, 3, 8.

Augustinus, Epistolae, 130, 3, 7.

1 Antequam ergo ista consolatio veniat, quantacumque temporalium bonorum felicitate circumfluas, ut persistas in orationibus die ac nocte, desolatam te esse memineris.
2 Non enim Apostolus qualicumque viduae hoc munus tribuit: Sed quae vere, inquit, vidua est et desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus die ac nocte.
3 Quod vero sequitur, vigilantissime cave, Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6): agit enim homo in iis quae diligit, quae pro magno appetit, quibus beatum se esse credit.
4 Quapropter quod Scriptura dixit de divitiis, Divitiae si affluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11), hoc etiam de deliciis tibi dico: Deliciae si affluant, ne apponas cor.
5 Non ideo te magnipendas, quod non desunt, quod affatim suppetunt, quod velut ex fonte largissimo terrenae felicitatis fluunt.
6 Omnino haec in te despice atque contemne, nec in iis quidquam requiras praeter integram corporis valetudinem.
7 Haec enim contemnenda non est propter necessarios usus vitae, antequam mortale hoc induatur immortalitate (I Cor. XV, 54); hoc est vera et perfecta et perpetua sanitate, quae non terrena deficiens infirmitate, corruptibili voluptate reficitur, sed coelesti firmitate persistens, aeterna incorruptione vegetatur.
8 Nam et ipse Apostolus, Carnis, inquit, providentiam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14); quia gerimus curam carnis, sed ad necessitatem salutis. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Eph. V, 29), sicut itidem ipse dicit.
9 Hinc est enim quod et Timotheum, nimium, sicut apparet, corporis castigatorem admonet ut modico vino utatur, propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23).
Augustinus HOME

bav210.143

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik