monumenta.ch > Augustinus > 36 > 8 > 43 > 12 > 2 > 2 > 24 > 8 > 8 > 24 > 30 > 36 > 32 > 33 > 33 > 33 > 2 > 5 > 4 > 2 > 8 > 5 > 32 > 7 > 7 > 7 > 12 > 5 > 41 > 12 > 33 > 31 > 35 > 3 > 7 > 35 > 2 > 22 > 30 > 19 > 21 > 32 > 22 > 29 > 20 > 11 > 29 > 10 > 14
   

Augustinus, Epistolae, 130, 7, 14.

1 Hoccine totum, et haec sunt omnia quibus beatae summa vitae colligitur?
2 an aliquid aliud veritas docet quod his omnibus praeferatur?
3 Nam et illa sufficientia, et ipsa incolumitas, vel propria vel amicorum, quamdiu temporalis est, pro aeternae vitae adeptione abiicienda est: quanquam fortasse corpus, animus vero nullo modo sanus existimandus est, qui non temporalibus aeterna praeponit; neque enim in tempore utiliter vivitur, nisi ad comparandum meritum quo in aeternitate vivatur.
4 Ad illam ergo unam vitam, qua cum Deo et de Deo vivitur, caetera quae utiliter et decenter optantur, sine dubio referenda sunt.
5 In eo quippe nosmetipsos diligimus, si Deum diligimus: et ex alio praecepto proximos nostros sicut nosmetipsos ita vere diligimus, si eos ad Dei similem dilectionem, quantum in nobis est, perducamus.
6 Deum igitur diligimus propter seipsum, et nos ac proximos propter ipsum: nec cum ita vivimus, iam nos in ipsa beata vita constitutos existimemus, quasi nihil sit amplius quod oremus.
7 Quomodo enim iam beate vivimus, cum illud adhuc desit, propter quod unum bene vivimus?
Augustinus HOME