monumenta.ch > Augustinus > 5 II > 20 > 27 > 14 > 19 VIII > 21 > 14 > 33 > 24 XV > 11 > 3 > 31 > 3 II > 19 > 25 > 18 > 26 > 34 XIII > 20 > 35 > 14 > 23 > 17 > 14 > 4 II > 15 VIII > 14 > 34 > 3 II > 13 > 29 > 20 > 35 > 27 > 21 > 36 XIII > 37 XIII > 35 XIII > 29 > 23 XIII > 10 > 25 > 26 > 21 > 19 > 16 > 42 > 25 > 26 > 14 > 14 > 23 > 29 > 22 > 12 > 19 > 23 > 14 > 18 > 29 > 28 > 24 > 11 X > 17 > 51 > 20 > 30 > 21 > 15 > 22 > 22 > 18 > 18 > 27 > 15 > 19 > 14 > 2 II > 24 X > 39 > 21 > 31 > 17 > 32 > 33 > 27 > 13 > 15 > 31 > 14 > 21 > 14 > 19 > 27 > 18
Augustinus, Epistolae, 137, 5, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, Epistolae, 137, 5, 18.

1 Modus autem ipse dicendi, quo sancta Scriptura contexitur, quam omnibus accessibilis, quamvis paucissimis penetrabilis!
2 Ea quae aperta continet, quasi amicus familiaris, sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum: ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere meus tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem; sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta paseat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens.
3 Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodam modo renovantur, renovata suaviter intimantur.
4 His salubriter et prava corriguntur, et parva nutriuntur, et magna oblectantur ingenia.
5 Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam.
Augustinus HOME