monumenta.ch > Augustinus > 11 > 39 > 10 > 35 > 17 > 23 > 16 > 48 > 10 > 13 > 25 X > 16 VII > 24 > 13 > 20 > 38 > 10 > 11 > 13 > 26 X > 16 > 19 > 27 > 18 > 13 > 11 > 23 X > 13 V > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 25 > 26 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 36 > 13 > 11 > 17 > 11 > 16 > 15 > 10 > 15 > 41 > 10 > 11 > 36 > 51 > 11 > 13 > 11 IV > 18 > 20 > 32 > 24 > 15 > 17 > 33 > 18 X > 66 > 10
Augustinus, Epistolae, 138, 2, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 138, 2, 10.

1 Haec cum in eorum leguntur auctoribus, exclamatur et plauditur; describi atque praedicari mores videntur, quibus dignum esset exsurgere civitatem quae tot gentibus imperaret, quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.
2 Cum vero legitur praecipiente auctoritate divina, non reddendum malum pro malo; cum haec tam salubris admonitio congregationibus populorum, tanquam publicis utriusque sexus atque omnium aetatum et dignitatum scholis, de superiore loco personat, accusatur religio tanquam inimica reipublicae!
3 Quae si, ut dignum est, audiretur, longe melius Romulo, Numa, Bruto, caeterisque illis Romanae gentis praeclaris viris, constitueret, consecraret, firmaret, augeretque rempublicam.
4 Quid enim est respublica, nisi res populi?
5 Res ergo communis, res utique civitatis.
6 Quid est autem civitas, nisi multitudo hominum in quoddam vinculum redacta concordiae?
7 Apud eos enim ita legitur: Brevi multitudo dispersa atque vaga, concordia civitas facta erat.
8 Quae porro praecepta concordiae in suis templis unquam illi legenda censuerunt?
9 Quandoquidem miseri quaerere cogebantur, quonam modo sine offensione cuiusquam eorum discordes inter se deos suos colere possent: quos si imitari discordando vellent, rupto concordiae vinculo civitas laberetur; quod postea paulatim decoloratis corruptisque moribus agi coepit per bella civilia.
Augustinus HOME