monumenta.ch > Augustinus > 31 XVI > 9 > 7 > 4 > 2 > 12 > 7 > 16 VIII > 5 > 24 XIV > 8 > 4 > 2 > 1 > 1 > 14 VI > 7 > 76 > 4 > 2 > 9 > 3 > 7 > 2 > 5 > 21 XIII > 2 > 3 > 5 > 6 > 3 > 4 > 8 > 4 > 7 > 1 > 3 > 3 > 76 > 8 > 3 > 4 > 2 > 7 > 18 XV > 3 > 3 > 13 VIII > 5 > 6 > 2 > 3 > 8 > 2 > 6 > 5 > 3 > 1 > 19 XV > 3 > 13 VIII > 9 > 2 > 4 > 2 > 19 XIII > 26 XVI > 32 > 7 > 4 > 3 > 4 > 12 > 3 > 3 > 26 XVII > 25 XVI > 3 > 2 > 12 > 5 > 1 > 2 > 11 VI > 9 > 13 VIII > 2 > 4 > 26 XVI > 2 > 3 > 32 > 3 > 5 > 8 > 20 VIII > 7 > 2 > 31 XX > 5 > 2 II > 3 > 21 XI > 23 XIII > 4 > 4 > 2 > 2 II > 22 XVII > 1 > 2 > 8 > 7 > 3 > 3 > 3 > 4 II > 2 II > 2 > 7 > 3 > 5 > 7 > 17 XIV > 3 II > 26 XX > 18 XI > 4 > 3 > 3 > 40 XXX > 3 > 4 > 2 > 17 XI > 5 > 3 > 20 XIII > 23 XV > 13 XI > 5 > 12 > 28 XVI > 4 > 2
Augustinus, Epistolae, 141, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 141, 2.

1 Carthaginem venimus et nos et episcopi vestri, et quod prius nolebant et indignum esse dicebant, in unum convenimus.
2 Electi sunt ex nobis et ex ipsis septem hinc, et septem inde, qui pro causa omnium loquerentur.
3 Electi sunt alii septem hinc, et septem inde, cum quibus, ubi opus erat, consilium pertractarent.
4 Electi sunt quatuor hinc, et quatuor inde, qui Gestis conscribendis custodes essent, ne infalsatum aliquid ab aliquo diceretur.
5 Dati sunt etiam a nobis et ab ipsis notarii quatuor hinc, et quatuor inde, ut bini cum exceptoribus iudicis alternarent, ne aliquis nostrum se dixisse aliquid causaretur, quod non fuisset exceptum.
6 Huic tantae diligentiae etiam illud est additum, ut et nos et ipsi, quemadmodum ipse iudex, verbis nostris subscriberemus, ne quisquam diceret in illis Gestis aliquid vel postea fuisse corruptum.
7 Cum enim adhuc viventibus eis qui subscripserunt, innotuerint eadem Gesta omnibus locis, in quibus oportet ut innotescant; sic etiam ad posteros confirmata veritas perdurabit.
8 Nolite ergo esse ingrati tantae misericordiae Dei, quae per istam diligentiam vobis ministrata est.
9 Nulla excusatio iam remansit; nimium dura, nimium diabolica sunt hominum corda quae adhuc tantae manifestationi veritatis obsistunt.
Augustinus HOME