monumenta.ch > Augustinus > 31 XVI > 2 > 45 XXXI > 42 XXX > 3 II > . . . > 24 XV > 2 > 12 > 19 VIII > 29 XXIII > 6 > 3 II > 20 XIII > 21 XVII > 53 XXXIV > 41 XXXI > 24 XV > 52 XXXIV > 3 > 2 > 5 II > 35 XXIV > 1 > 26 XX > 12
Augustinus, Epistolae, 141, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 141, 12.

1 Non ergo vobis dicant quia praemio corrupimus iudicem.
2 Quid enim aliud solent victi homines dicere?
3 Aut si aliquid dedimus iudici, ut contra illos pro nobis pronuntiaret; ipsis quid dedimus, ut contra se pro nobis tanta non solum dicerent, verum etiam recitarent?
4 An forte volunt ut eis apud vos gratias agamus, quia cum dicant iudicem praemio a nobis esse corruptum, ipsi tam multa, quae pro nobis contra seipsos dixerunt et recitaverunt, gratis nobis omnia praestiterunt?
5 Aut certe si propterea dicunt quod nos vicerint, quia melius egerunt causam Caeciliani quam nos, hoc plane credite illis.
6 Nos enim duas lectiones pro illo sufficere putaveramus: illi autem quatuor protulerunt.
Augustinus HOME