monumenta.ch > Augustinus > 23 > 8 > 41 > 22 XVIII > 33 > 12 IV > 34 > 16 > 55 > 2 > 5 > 44 > 4 > 34 > 2 > 41 > 25 > 39 > 3 > 6. 9 > 59 > 8 > 3. 6 > 5 > 36 > 38 > 32 > 6. 9 > 66 > 30 > 16 > 14 > 7. 9 > 14 > 46 > 31 > 48 > 7 IV > 44 > 12 > 35 > 7 > 24 > 22 > 16 > 5 > 6. 9 > 35 > 42 > 7 > 69 > 1 > 4 > 7
Augustinus, Epistolae, 148, 2, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 148, 2, 7.

1 Sanctus autem Hieronymus ait: Videre Deum sicuti est in natura sua, oculus hominis non potest: non solum homo, nec Angeli, nec Throni, nec Potestates, nec Dominationes, nec omne nomen quod nominatur; neque enim creatura potest aspicere Creatorem suum.
2 His verbis vir doctissimus satis ostendit quid etiam de futuro saeculo senserit, quod ad hanc rem attinet.
3 Quantumlibet enim oculi corporis nostri mutentur in melius, Angelorum oculis aequabuntur.
4 Hic autem et ipsis, et universae omnino coelesti creaturae invisibilem naturam dixit esse Creatoris.
5 Aut si et hinc fit quaestio, et infertur ulla dubitatio, utrum non simus futuri Angelis potiores; ipsius Domini est hinc aperta sententia, ubi ait de resurrecturis in regnum: Erunt aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36).
6 Unde idem ipse sanctus Hieronymus alibi sic dicit: Homo igitur Dei faciem videre non potest; Angeli autem etiam minimorum in Ecclesia semper vident faciem Dei (Matth. XVIII, 10).
7 Et nunc in speculo videmus, in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), quando de hominibus in Angelos profecerimus, et potuerimus cum Apostolo dicere, « Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu » (II Cor. III, 18); licet faciem Dei iuxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura, et tunc mente cernatur, quando invisibilis creditur (Lib. 1 in Isai. 1).
Augustinus HOME