monumenta.ch > Augustinus > 5 II > 20 > 27 > 14 > 19 VIII > 21 > 14 > 33 > 24 XV > 11 > 3 > 31 > 3 II > 19 > 25 > 18 > 26 > 34 XIII > 20 > 35 > 14 > 23 > 17 > 14 > 4 II > 15 VIII > 14 > 34 > 3 II > 13 > 29 > 20 > 35 > 27 > 21 > 36 XIII > 37 XIII > 35 XIII > 29 > 23 XIII > 10 > 25 > 26 > 21 > 19 > 16 > 42 > 25 > 26 > 14 > 14 > 23 > 29 > 22 > 12 > 19 > 23 > 14 > 18 > 29 > 28 > 24 > 11 X > 17 > 51 > 20 > 30 > 21 > 15 > 22 > 22 > 18 > 18 > 27 > 15 > 19 > 14 > 2 II > 24 X > 39 > 21 > 31 > 17 > 32 > 33 > 27 > 13 > 15 > 31 > 14 > 21 > 14 > 19 > 27 > 18 > 27 XI > 26 > 15 > 19 > 16 > 19 > 18 > 24 > 15 > 25 > 18 > 38 > 24 > 17 > 28 > 26 > 19 > 46 > 30 > 17 > 18 > 17 > 18 > 14
Augustinus, Epistolae, 148, 4, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 148, 4, 14.

1 Cum ergo ille vir in Scripturis doctissimus, psalmum exponeret ubi dictum est, Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite.
2 Qui plantavit aurem, non audiet?
3 aut qui finxit oculum, non considerat?
4 inter caetera, Iste locus, inquit, adversus eos maxime facit, qui Anthropomorphitae sunt, qui dicunt Deum habere membra quae etiam nos habemus.
5 Verbi causa, dicitur Deus habere oculos, quia oculi Domini respiciunt omnia; manus Domini facit omnia: « Et audivit, » inquit, « Adam sonum pedum Domini deambulantis in paradiso » (Gen. III, 8): haec simpliciter audiunt, et humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam referunt.
6 Ego autem dico quod Deus totus oculus est, totus manus est, totus pes est.
7 Totus oculus est, quia omnia videt.
8 Totus manus est, quia omnia operatur.
9 Totus pes est, quia ubique est.
10 Ergo videte quid dicat.
11 « Qui plantavit aurem, non audiet?
12 aut qui finxit oculos, non considerat?
13 » Et non dixit, Qui plantavit aurem, ergo ipse aurem non habet; non dixit, Ergo ipse oculos non habet: sed quid dixit?
14 « Qui plantavit aurem, non audiet?
15 qui finxit oculos, non considerat?
16 » membra tulit, efficientias dedit (In Psal. XCIII, 8, 9).
Augustinus HOME