monumenta.ch > Augustinus > 4 > 38 > 5 > 2 > 5 > 2 > 4 > 4 > 3 > 3 > 7 > 16 > 2 > 9 > 3 > 17 > 2 > 3 > 2 > 2 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 5 > 18 > 4 > 3 > 4 > 8 > 3 > 3 > 21 > 13 > 3 > 14 > 5 > 3 > 4 > 3 > 21 > 4 > 14 > 13 > 37 > 3 > 20 > 12 > 36 > 2
Augustinus, Epistolae, 149, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 149, 1, 2.

1 Litterae sane Venerationis tuae, ubi multa quaesiisti, et quaerenda admonuisti, et quaerendo docuisti, ad me pervenerunt.
2 Sed quas ipse continuo rescripsi per homines eorumdem sanctorum solatiorum nostrorum, sicut his tuis recentioribus comperi, non sunt redditae Venerationi tuae.
3 In quibus quidem, quatenus ad interrogata responderim, recolere non valui; nec earum exemplum cum requisiissem, ubi hoc possem recognoscere, inveni.
4 Ad nonnulla tamen me respondisse certus omnino sum, et ideo non ad omnia, quia ut cito finirem, festinatio perlatoris urgebat.
5 Simul etiam miseram, sicut iusseras, et illius epistolae exemplum, quam tuae Charitati apud Carthaginem de corporum resurrectione rescripseram, ubi de usu membrorum exorta erat quaestio.
6 Nunc ergo et hoc misi, et alterum alterius, quia nec ipsam in manus tuas pervenisse conieci, eo quod iterum interrogasti quaedam quae iam me in ea respondisse lego et agnosco.
7 Sed istam per quem direxerim nescio.
8 Scripta quippe Charitatis tuae quibus eam reddidi, sicut etiam ipsa indicat, missa sunt mihi ab Hippone a nostris, cum essem apud sanctum fratrem et coepiscopum nostrum Bonifacium (nam eorum perlatorem non vidi), et continuo rescripta non distuli.
Augustinus HOME