monumenta.ch > Augustinus > 15 > 12 > 8 > 8 > 5 IV > 24 XVIII > 4 > 5 > 7 > 12 > 1 > 18 > 6 > 12 VII > 2 > 8 IV > 2 > 23 > 2 > 2 > 20 > 17 > 3 > 4 > 5 > 8 > 5 > 26 > 12 V > 4 > 5 > 4 > 6 > 5 > 6 > 38 > 2 > 9 IV > 7 III > 7 > 5 > 4 > 18 > 5 > 12 VII > 34 > 2 > 7 > 5 > 4 > 13 > 5 > 4 > 9 > 7 > 17 > 2 > 34 > 12 > 9 > 6 > 3 > 12 > 6 > 20 > 12 VII > 2 > 5 > 4 > 7 > 8 > 2 > 16 > 5 III > 31 > 11 > 15 > 8 > 7 > 12 > 3 > 5 > 4 > 20 > 9 > 3
Augustinus, Epistolae, 149, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 149, 1, 3.

1 Quia ergo tunc, sicut scripsi, non potueram inspicere codices graecos propter quaedam psalmi decimi sexti, inspexi postea quos inveni.
2 Et unus habebat, quod et latini nostri, Domine, perdens de terra dispertire eos: alius sicut ipse posuisti, A paucis de erra.
3 Et illud quidem apertum habet sensum, perdens de terra quam eis dedisti, dispertire eos in gentibus: quod et factum eis est, cum gravi bello expugnati atque subversi sunt.
4 Illud autem alterum quomodo accipiendum sit, non mihi occurrit; nisi quia in comparatione perditae multitudinis eorum, reliquiae salvae factae sunt, utique in paucis a quibus cos dispertiendos, hoc est dividendos atque separandos Scriptura praenuntiavit, dicens, Domine, a paucis, id est, a reliquiis quas ex illa gente salvas fecisti, de terra dispertire eos: ut terram intelligamus Ecclesiam haereditatemque fidelium atque sanctorum, quae dicitur et terra viventium, et quae etiam illo loco recte intelligi potest, Beati mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4).
5 Cum autem dictum esset, A paucis de terra divide eos, additum est, in vita eorum; ut in manifesto futurum intelligeretur, dum hic vivunt.
6 Separantur enim multi ab Ecclesia, sed cum moriuntur, qui tamen cum vivunt, per Sacramentorum communionem unitatisque catholicae videntur Ecclesiae copulati.
7 Isti ergo divisi sunt a paucis qui ex illis crediderunt, de terra quam sicut agrum suum excolit pater agricola: divisi autem in vita sua, id est hic in manifesto, sicut videmus.
8 Sequitur autem, Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum; id est, praeter hoc quod in manifesto divisi sunt, etiam de absconditis tuis quae in occulto reddis conscientiae malorum, adimpletus est venter eorum: ventrem posuit pro internorum latentiumque secretis.
Augustinus HOME