monumenta.ch > Augustinus > 15 > 12 > 8 > 8 > 5 IV > 24 XVIII > 4 > 5 > 7 > 12 > 1 > 18 > 6 > 12 VII > 2 > 8 IV > 2 > 23 > 2 > 2 > 20 > 17 > 3 > 4 > 5 > 8 > 5 > 26 > 12 V > 4 > 5 > 4 > 6 > 5
Augustinus, Epistolae, 149, 1, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 149, 1, 5.

1 Iste autem sensus, quo ita exponitur quod scriptum est, Saturati sunt filiis, non mihi occurrerat, cum ante rescriberem; sed recensui brevissimam quamdam eiusdem psalmi expositionem, quam iam olim dictaveram, et hoc satis breviter a me positum reperi.
2 Inspexi etiam codices graecos, utrum dativus casus esset, quod dictum est, filiis, an genitivus, quo illa lingua utitur pro ablativo, et inveni genitivum: quod si ad verbum interpretaretur, scriptum esset, Saturati sunt filiorum; sed recte interpres sententiam secutus est, et latino more dixit, Saturati sunt filiis.
3 Quod vero sequitur, Et reliquerunt reliquias parvulis suis, existimo parvulos accipiendos manifestos carnis filios.
4 Unde etiam secundum istam, non de porcina, sed de filiis expositionem, manet illa sententia qua dixerunt, Sanguis huius super nos et super filios nostros (Id. XXVII, 25): ita enim reliquerunt operum suorum reliquias parvulis suis.
Augustinus HOME