monumenta.ch > Theodosius Archidiaconus > 13 > 38 > 10 > 18 VII > 11 > 20 > 16 VIII > 13 > 16 > 19 > 18 > 13 > 11 > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 15 X > 36 > 19 X > 13 > 11 > 17 > 11 > 16 > 15 > 23 XIV > 10 > 15 > 41 > 10 > 11 > 11 > 13 > 18 > 13 VII > 20 > 32 > 15 > 17 > 33 > 18 > 18 X > 10 > 29 > 17 > 31 > 20 X > 2 II > 14 > 10 > 13 > 14
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 14.

1 Pro interpellationibus autem quod nostri habent, secundum codices, credo, vestros, postulationes posuisti.
2 Haec interim duo, id est quod alii postulationes, alii interpellationes interpretati sunt, unum verbum transferre voluerunt quod graecus habet, ἐντεύξεις.
3 Et profecto advertis, et nosti aliud esse interpellare, aliud postulare.
4 Non enim solemus dicere, Postulant interpellaturi, sed, Interpellant postulaturi: verumtamen ex vicinitate verbum usurpatum, cui propinquitas ipsa impetrat intellectum, non est velut censoria notatione culpandum.
5 Nam et de ipso Domino Iesu Christo dictum est quod interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): numquidnam interpellat, et non etiam postulat?
6 Imo vero quia postulat, pro eo positum est, interpellat.
7 Evidenter quippe alibi de eo dicitur: Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse est exoratio pro peccatis nostris (I Ioan. II, 1, 2).
8 Quanquam fortassis codices apud vos etiam in eo loco de Domino Iesu Christo non habent, interpellat pro nobis, sed, postulat pro nobis: in graeco enim, quo verbo hic positae sunt interpellationes, quas ipse posuisti postulationes, ipsum et illic verbum est, ubi scriptum est, interpellat pro nobis.
Augustinus HOME