monumenta.ch > Augustinus > 10 > 28 > 34 > 60 > 44 > 21 > 11 > 32 > 34 > 10 > 15 > 49 > 33 > 64 > 48 > 16 > 51 > 11 > 40 > 19 > 13 > 18 > 55 > 27 > 29 > 17 > 30 > 20 > 51 > 10 > 31 XII > 50 > 6 > 33 > 25 > 26 > 13 > 37 > 41 > 45 > 23 > 9 > 36 > 33 > 32 > 65 > 83 > 33 > 82 > 68 > 80 > 16 > 79 > 84 > 72 > 49 > 42 > 31 > 22 > 27 > 5 > 54 > 24 > 12 > 25 > 9 > 26 > 35 > 30
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 29. <<<    

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 30.

1 Dicam, quod et ipse in Scripturis potes advertere, saepe sapientiam positam etiam in sedibus mundi huius, quam dicit expressius sapientiam huius mundi.
2 Nec moveat quod hic non addidit, Mundi.
3 Non enim et alio loco, cum ait, Ubi sapiens?
4 ubi scriba (I Cor. I, 20)?
5 addidit, Huius mundi; ut diceret, Ubi sapiens huius mundi: et tamen hoc intelligitur.
6 Sic et ista ratio sapientiae.
7 Nihil enim ab eis dicitur in huiusmodi superstitiosis observationibus, ubi non mundi huius elementorum naturarumque rerum, ratio quaedam sapientiae reddi videatur.
8 Nam et cum dicit, Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam; non ait, Huius mundi: et quid est philosophia latine, nisi studium sapientiae?
9 Sunt ergo, inquit, ista rationem quidem habentia sapientiae, id est, de quibus aliqua ratio reddatur secundum elementa mundi huius, et principatus ac potestates.
10 In observatione et humilitate cordis: id enim agunt ista, ut superstitionis vitio cor humilietur.
11 Ad non parcendum corpori: dum fraudatur istis escis quibus compellitur abstinere.
12 Non in honore aliquo ad saturitatem carnis: non quod honoratius illo magis quam illo cibo caro saturetur, cum ad eius necessitatem non pertineat nisi quolibet valetudini apto alimento refici atque fulciri.
Augustinus HOME