monumenta.ch > Augustinus > 4.10 > 42 > 22 > . 1 > 4 > 3 > 26 > 34 > 31 > 32 > 29 > 29 > 36 > 4 > 3 > 84 > 6 > 51 > 3 > 6 > 23 > 18 > . 2 > . 3 > 37 > 64 > 35 > 59 > 27 > 50 > 32 > 77 > 44 > 39 > 29 > . 1 > 85 > 65 > 5 > 4 > 3 > 30 > 6 > 19 > 63 > 33
Augustinus, Epistolae, 149, 3, 32. <<<     >>> 34.

Augustinus, Epistolae, 149, 3, 33.

1 De verbis Simeonis, ubi ait Virgini matri Domini, Et tuam ipsius animam pertransibit framea, in alia epistola cuius exemplum etiam modo misi, dixi quid mihi videatur; quod etiam tibi inter caetera visum est.
2 Et quod adiunxit, Ut denudentur multorum cordium cogitationes (Id. II, 35), hoc intelligendum puto, quia per Domini passionem, et insidiae Iudaeorum, et discipulorum infirmitas patuit.
3 Tribulationem igitur, gladii nomine significatam esse, credibile est, quo materna anima vulnerata est doloris affectu.
4 Ipse fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in Psalmo dicitur: Et gladius in ore eorum (Psal. LVIII, 8).
5 Ipsi enim erant filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5).
6 Nam et ferrum quod pertransiit animam Ioseph, pro dura tribulatione positum mihi videtur: aperte quippe dicitur, Ferrum pertransiit animam eius, donec veniret verbum eius; id est, tamdiu fuit in dura tribulatione, donec fieret quod praedixit.
7 Hinc enim magnus est habitus, et ab illa tribulatione liberatus.
8 Sed ne humanae sapientiae tribueretur, quod venit verbum eius, id est, factum est quod praedixit, more suo Scriptura sancta Deo inde dat gloriam, et continuo subiungit: Eloquium Domini ignivit eum (Psal. CIV, 18, 19).
Augustinus HOME