monumenta.ch > Augustinus > 64 > 13 V > 23 X > 26 X > 3 > 2 > 16 VII > 2 > 25 X > 11 V > 2 > 4 > 15 VII > 5 > 13 VI > 15 VII > 3 > 2 > 3 > 2 > 28 XI > 2 > . . . > 2 > . . . > . . . > . . . > 1 > . . . > . . . > 4 > . . . > 2 > . . . > 2 > 5 > 1 > 3 > . . . > 2 > 2 > 2 II > 2 > . . . > . . . > 2 > 1 > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > 12
Augustinus, Epistolae, 151, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 151, 12.

1 Quae cum ita sint, nec de tua benignitate credo quod tanti sceleris auctor vel particeps fueris, neque quod malitiosa crudelitate fefelleris: quod absit a vita et moribus tuis!
2 Nec amicitias vestras tales volo, quibus et ille in suum interitum glorietur de malo, et confirmetur humana suspicio; sed tales potius, quibus ad poenitentiam disponatur, et talem ac tantam poenitentiam, qualem quantamque postulant tam horrenda vulnera medicinam: tanto quippe amicior eris, quanto sceleribus eius inimicior.
3 Curiosum est Praestantiae tuae nosse rescriptis, ubi eo die fueris quo illud admissum est; quomodo acceperis, quid postea egeris, aut cum eum videris quid ei dixeris, quid ab illo audieris.
4 Ego enim ex quo inde postridie repente discessi, nihil quod hanc rem attinet, de te audire potui.
Augustinus HOME