monumenta.ch > Augustinus > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > 21 > . . . > . . . > 7 > 2 > 15 > 2 > 20 XI > . . . > . . . > 2 > 17 X > 12 > . . . > 29 XVIII > . . . > . . . > 22 XIV > . . . > . . . > . . . > . . . > 1 > 2 > . . . > 21 XIV > 21 > . . . > 2 > 11 VII > 2 II > 54 > 2 > 18 > 2 > . . . > 3 > 11 > 10 VI > 1 > 11 VII > 5 > 2 > 11 V > 2 > . . . > 11 VII > 19 > 2 > 10 VI > . . . > 31 > 18 > 4 > 24 > 10 VI > 27 > 18 VII > 13 VII > . . . > . . . > 1 > 17 > 42 > 18 X > 8 VIII > 20 X > . . . > . . . > 17 > 28 XXII > 50 > 25 > . . . > 2 > . . . > 2. 2 > 2
Augustinus, Epistolae, 152, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 152, 2.

1 Officium sacerdotii vestri esse dicitis intervenire pro reis, et nisi obtineatis, offendi, quasi quod erat officii vestri minime reportetis.
2 Hic ego vehementer ambigo utrum istud ex religione descendat.
3 Nam si a Domino peccata adeo prohibentur, ut ne poenitendi quidem copia post primam tribuatur; quemadmodum nos possumus ex religione contendere ut nobis qualecumque illud crimen fuerit, dimittatur?
4 quod utique, cum impunitum volumus, probamus.
5 Et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus quae peccantur, certum est nos culpae societate vinciri, quoties eum impunitum esse cupimus, qui culpae tenetur obnoxius.
6 Tum praeterea accedit hoc quod gravius est.
7 Nam omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit: verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt homines sibi relaxari, et id propter quod scelus admissum est, possidere.
8 Pro his quoque interveniendum putat sacerdotium vestrum, de quibus adeo futuri nulla spes est, ut etiam in praesenti eadem criminis ratio perseveret.
9 Nam qui tam pervicaciter tenet propter quae crimen admisit, ostendit se, ubi licentia fuerit, similia peccaturum.
Augustinus HOME