monumenta.ch > Augustinus > 15 > 12 > 8 > 8 > 5 IV > 24 XVIII > 4 > 5 > 7 > 12 > 1 > 18 > 6 > 12 VII > 2 > 8 IV > 2 > 23 > 2 > 2 > 20 > 17 > 3 > 4 > 5 > 8 > 5 > 26 > 12 V > 4 > 5 > 4 > 6 > 5 > 6 > 38 > 2
Augustinus, Epistolae, 153, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 153, 1, 2.

1 His verbis quem non terreas tuae lenitatis et humanitatis ignarum?
2 Unde nos qui te novimus, et haec quaerendi gratia, non decernendi, scripsisse minime dubitamus, aliis verbis tuis ad ista citius respondemus.
3 Tanquam enim nos haesitare in hac quaestione nolueris, aut praevidisti quid dicturi essemus, aut admonuisti quid dicere deberemus; et aisti: Tum praeterea accedit hoc quod gravius est.
4 Nam omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit.
5 Antequam ergo discutiam quid sit illud gravius quod in epistola tua sequitur, hoc interim quod dedisti accipiam, eoque utar ad molem hanc amovendam, qua nostrae intercessiones posse reprimi videbantur.
6 Ideo quippe, quantum facultas datur, pro peccatis omnibus intercedimus, quia omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit.
7 Haec tua est, haec et nostra sententia.
Augustinus HOME