monumenta.ch > Augustinus > 15 > 12 > 8 > 8 > 5 IV > 24 XVIII > 4 > 5 > 7 > 12 > 1 > 18 > 6 > 12 VII > 2 > 8 IV > 2 > 23 > 2 > 2 > 20 > 17 > 3 > 4 > 5 > 8 > 5 > 26 > 12 V > 4 > 5 > 4 > 6 > 5 > 6 > 38 > 2 > 9 IV > 7 III > 7 > 5 > 4 > 18 > 5 > 12 VII > 34 > 2 > 7 > 5 > 4 > 13 > 5 > 4 > 9 > 7 > 17 > 2 > 34 > 12 > 9 > 6 > 3 > 12 > 6 > 20 > 12 VII > 2 > 5
Augustinus, Epistolae, 153, 2, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 153, 2, 5.

1 Non, ut opinor, magister ille coelestis impietatem nos diligere praecipit, cum praecipit ut nostros diligamus inimicos, benefaciamus eis qui nos oderunt, oremus pro eis qui nos persequuntur; cum procul dubio, si pie Deum colimus, inimicos atque odiis adversum nos acerrimis incitatos ac persecutores, nisi impios habere non possimus.
2 Num igitur diligendi sunt impii?
3 num impiis benefaciendum est?
4 num pro impiis etiam orandum est?
5 Ita plane.
6 Qui enim hoc praecipit, Deus est; nec tamen nos hoc pacto societati adiungit impiorum, quibus et ipse parcendo, et vitam salutemque largiendo, non utique sociatur.
7 Consilium quippe eius, quantum homini pio nosse donatum est, exponit Apostolus dicens, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit?
8 Ad hanc volumus adduci pro quibus intervenimus; non eorum peccatis vel parcimus, vel favemus.
Augustinus HOME