monumenta.ch > Augustinus > 2 > 10.11 > 13.18 > 11.23 > 11.22 > 13.31 > 17.29 > 10.14 > 13.28 > 19.25 > 20.29 > 13.19 > 10.12 > 3 > 11.26 > 21.30 > 17.23 > 17.22 > 13.16 > . . . > 10.13 > 10.21 > 11.14 > 30 > 15.26 > 11.24 > 20.27 > 14.19 > 16.27 > 13.23 > 3 > . . . > 1 > 16.21 > 10.21 > 12 > 2 > 17.31 > 10.17 > 20.28 > 17.28 > 21.32 > 19.26 > . . . > 13.30 > 10.18 > 11.21 > 16.28 > 18.24 > 10.19 > 12 > 23 > 22 > 24 > 14
Augustinus, Epistolae, 153, 5, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 153, 5, 14.

1 Nisi forte quis dicat, alia bonorum, alia malorum esse peccata; quod non usquequaque improbabiliter dicitur.
2 Verumtamen Dominus Iesus sine ulla ambiguitate malos appellavit eosdem ipsos quorum patrem dicebat Deum.
3 Nam in eodem sermone, ubi illam docet orationem, alio loco exhortans ad precandum Deum, ait, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
4 Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur: et paulo post, Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 7, 8, 11)?
5 Num igitur Deus pater malorum est?
6 Absit.
7 Quomodo ergo dicitur, pater vester coelestis, quibus dicitur, cum sitis mali: nisi quia utrumque Veritas monstrat, quid simus Dei bono, quid humano vitio; hoc commendans, illud emendans?
8 Merito ait Seneca (qui temporibus Apostolorum fuit, cuius etiam quaedam ad Paulum apostolum leguntur epistolae): Omnes odi qui malos odit.
9 Et tamen ideo diligendi sunt mali, ut non sint mali; quemadmodum, non ut permaneant, sed ut sanentur, diliguntur aegroti.
Augustinus HOME