monumenta.ch > Augustinus > 20 > 14 > 20 > 34 XIII > 31 > 3 > 33 > 14 > 14 > 20 > 14 VI > 3 > 29 > 18 VIII > 20 > 2 > 20 > 36 > 20 > 3 II > 24 > 4 > 37 > 4 II > 34 > 5 > 32 > 20 > 14 > 52 > 2 > 1 > 23 > 45 > 20 > 35 > 38 > 30 > 26 > 32 > 49 > 12 > 7 > 2 > 12 > 27 > 5
>>> Augustinus, Epistolae, 155, 2, 6.

Augustinus, Epistolae, 155, 2, 5.

1 Si prolixa epistola onerosus sum, tute hoc intulisti tibi, qui me sapientem appellasti.
2 Hinc enim ausus sum haec ad te loqui, ut tibi sapientiam, non qualis mihi sit, ostentarem, sed qualis esse debeat ostenderem.
3 Haec est autem in praesenti saeculo verus veri Dei cultus, ut sit eius in futuro saeculo certus atque integer fructus.
4 Hic constantissima pietas, ibi sempiterna felicitas.
5 Ex ista sapientia, quae una vera est, si quid habeo, a Deo sumpsi, non a me praesumpsi; atque ab illo in me perfici fideliter spero, a quo inchoatum esse humiliter gaudeo; nec in eo quod adhuc non donavit incredulus, nec in eo quod iam donavit ingratus.
6 Non enim meo vel ingenio vel merito, sed eius dono sum, si quid laudabiliter sum.
7 Nam quaedam acutissima et excellentissima ingenia tanto in maiores errores ierunt, quanto praefidentius tanquam suis viribus cucurrerunt, nec suppliciter ac veraciter Deum, ut sibi viam ostenderet, petiverunt.
8 Merita vero quorumlibet hominum quae sunt; quandoquidem ille, qui non cum mercede debita, sed cum gratuita gratia venit, omnes peccatores solus a peccatis liber atque liberator invenit?
Augustinus HOME