monumenta.ch > Augustinus > 20 > 14 > 20 > 34 XIII > 31 > 3 > 33 > 14 > 14 > 20 > 14 VI > 3 > 29 > 18 VIII > 20 > 2 > 20 > 36 > 20 > 3 II > 24 > 4 > 37 > 4 II > 34 > 5 > 32 > 20 > 14 > 52 > 2 > 1 > 23 > 45 > 20 > 35 > 38 > 30 > 26 > 32 > 49 > 12 > 7
Augustinus, Epistolae, 155, 2, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 155, 2, 7.

1 Quoniam vero te reipublicae scimus amatorem, non aliunde esse beatum hominem, aliunde civitatem, vide quam sit in illis sacris Litteris clarum.
2 Nam quidam in eis sancto Spiritu plenus haec loquitur orans: Exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
3 Quorum filii velut novellae constabilitae in iuventute sua.
4 Filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi.
5 Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc.
6 Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae.
7 Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
8 Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus cuius Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15).
Augustinus HOME