monumenta.ch > Augustinus > 11 > 39 > 10 > 35 > 17 > 23 > 16 > 48 > 10 > 13 > 25 X > 16 VII > 24 > 13 > 20 > 38 > 10 > 11 > 13 > 26 X > 16 > 19 > 27 > 18 > 13 > 11 > 23 X > 13 V > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 25 > 26 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 36 > 13 > 11 > 17 > 11 > 16 > 15 > 10 > 15 > 41 > 10 > 11 > 36 > 51 > 11 > 13 > 11 IV > 18 > 20 > 32 > 24 > 15 > 17 > 33 > 18 X > 66 > 10 > 29 > 17 > 31 > 10 > 13 > 14 > 38 > 11 > 17 > 10 > 10 > 16 > 62 > 29 > 39 > 16 > 13
>>> Augustinus, Epistolae, 155, 4, 14.

Augustinus, Epistolae, 155, 4, 13.

1 Quanquam et in hac vita virtus non est, nisi diligere quod diligendum est: id eligere, prudentia est: nullis inde averti molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia est: nulla superbia, iustitia est.
2 Quid autem eligamus quod praecipue diligamus, nisi quo nihil melius invenimus?
3 Hoc Deus est, cui si diligendo aliquid vel praeponimus, vel aequamus, nos ipsos diligere nescimus.
4 Tanto enim nobis melius est, quanto magis in illum imus, quo nihil melius est.
5 Imus autem non ambulando, sed amando.
6 Quem tanto habebimus praesentiorem, quanto eumdem amorem quo in eum tendimus, potuerimus habere puriorem: nec enim locis corporalibus vel extenditur, vel includitur.
7 Ad eum ergo qui ubique praesens est et ubique totus, non pedibus ire licet, sed moribus.
8 Mores autem nostri, non ex eo quod quisque novit, sed ex eo quod diligit, diiudicari solent: nec faciunt bonos vel malos mores, nisi boni vel mali amores.
9 Pravitate ergo nostra, a rectitudine Dei longe sumus: unde rectum amando corrigimur, ut recto recti adhaerere possimus.
Augustinus HOME