monumenta.ch > Augustinus > 7.13 > 2 > 3 > 12 > 2 > 51 > 2 > 2 > 32 > 33 > 18 > 31 > 17 > 2 > 27 > 15 > 15 > 25 > 26 > 6 > 11 > 16 > 14 > 9 > 20 > 2 > 23 > > 13 > 8 > 50 > 10 > 28 > 30 > 22 > 5 > 11 > 4 > 13 > 7 > 24 > 47 > 49 > 14 > 11 > 15 > 46 > 32 > 11 > 33 > 10 > 13 > 14 > 48 > 10 > 10 > 19 > 18 > 16 > 13 > 19 > 17 > 18 > 14 > 17 > 11 > 15 > 18 > 15 > 17 > 11 > 17
Augustinus, Epistolae, 155, 4, 16. <<<    

Augustinus, Epistolae, 155, 4, 17.

1 Pietas igitur, id est verus veri Dei cultus ad omnia prodest; et quae molestias huius vitae avertat aut leniat, et quae ad illam vitam salutemque perducat, ubi nec aliquid iam mali patiamur, et bona summo sempiternoque perfruamur.
2 Ad hanc te perfectius assequendam et perseverantissime retinendam exhortor ut meipsum: cuius nisi iam particeps esses, tuosque istos honores temporales ei servire oportere iudicares, non Donatistis haereticis, ad eos in unitatem Christi pacemque redigendos, per edictum diceres, Pro vobis hoc agitur; pro vobis sacerdotes incorruptae fidei, pro vobis Imperator Augustus, pro vobis nos quoque eius iudices laboramus; et alia multa quae in eodem edicto ita posuisti, ut te appareat in terreni iudicis cingulo, non parva ex parte coelestem rempublicam cogitare.
3 Quare si de veris virtutibus et vere beata vita volui diutius loqui tecum, quaeso ne onerosus deputer tuis occupationibus: imo vero me non esse confido, quando tu adeo magnum animum et mirabiliter laudandum geris, ut nec illas curas deseras, et his libentius ac familiarius occuperis.
Augustinus HOME