monumenta.ch > Augustinus > 17.31 > 16.28 > 21.30 > 11.12 > 16.17 > 20.27 > 17.32 > 19.25 > 13.18 > . . . > 16.21 > . . . > 13.16 > 10.12 > 11.21 > 13.17 > 10.11 > 15.25 > 20.29 > 10.11 > 13.19 > 21.32 > 11.15 > 12.18 > 14.19 > 17.22 > 12.21 > 10.15 > 10.18 > . . . > 16.27 > 11.20 > 17.29 > 12.17 > 18.33 > 14.24 > 18.24 > 10.17 > 15.20 > 9 > 18.35 > 17.23 > 11.25 > 11.21 > 19.26 > 13.23 > 10.19 > 8 > 12.15 > . . . > 6 > 6 > 10.21 > 15.26 > 6 > 6 > 6 > 11.14 > 6 > 12.22 > 6 > 6 > 6 > 6 > . . . > 12.13 > 6 > 6 > 6 > 6 > 6 > 6 > 6 > 11.27 > 9 > 9 > 6 > 2 > 10.20 > . . . > 10.14 > 8 > 9 > 6 > 11.22 > 10.19 > 11.24 > 8 > 6 > 8 > 9
Augustinus, Epistolae, 157, 2, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 157, 2, 9.

1 Nam ut interim omittamus legis multa praecepta, et hoc inde commemoremus quod ad commemorandum elegit Apostolus; cum dicit lex, Non concupisces, quid videtur aliud imperare, nisi ab illicitis cupiditatibus continentiam?
2 Animus quippe velut pondere, amore fertur quocumque fertur.
3 Iubemur itaque detrahere de pondere cupiditatis quod accedat ad pondus charitatis, donec illud consumatur, hoc perficiatur: plenitudo enim legis est charitas.
4 Et tamen de ipsa continentia vide quid scriptum sit: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21).
5 Numquid dixit, Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi per proprium liberum arbitrium, et hoc ipsum erat sapientiae, scire a meipso esse hoc bonum?
6 Non plane hoc dixit, quod quidam in sua vanitate dicunt; sed quod fuit in sanctae Scripturae veritate dicendum: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det.
7 Iubet ergo Deus continentiam, et dat continentiam; iubet per legem, dat per gratiam; iubet per litteram, dat per Spiritum: lex enim sine gratia facit abundare delictum, et littera sine Spiritu occidit (II Cor. III, 6).
8 Iubet ideo, ut facere iussa conati, et nostra infirmitate sub lege fatigati, adiutorium gratiae poscere noverimus; et si quid facere potuerimus operis boni, ei qui adiuvat non simus ingrati: hoc et iste fecit; id enim eum sapientia docuit, cuius esset hoc donum.
Augustinus HOME