monumenta.ch > Augustinus > 16 > 44 > 26 > 24 > 19 > 37 > 26 > 34 > 28 > 45 > 31 > 46 > 27 > 15 > 13 > 28 > 30 > 17 > 18 > 34 > 25 > 21 > 31 > 16 > 16 > 25 > 38 > 49 > 12 > 35 > 16 > 15 > 25 > 35 > 11 > 36 > 12 > 41 > 35 > 12 > 20 > 15 > 20 > 17 > 18
Augustinus, Epistolae, 157, 3, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, Epistolae, 157, 3, 18.

1 Nullius itaque argumentationes contra haec apostolica verba prolatae impediant parvulos ad salutem, quae est in Christo Iesu Domino nostro: tanto magis enim pro eis loqui debemus, quanto ipsi pro se loqui non possunt.
2 Per unum hominem intravit peccatum in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
3 Sicut ab illo uno homine, sic ab eodem peccato infantes immunes esse non possunt, nisi ab eius reatu per Christi Baptismum resolvantur.
4 Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit: non quia deinceps in nemine fuit, hoc dictum est; sed quia non poterat per litteram legis auferri, quod solo poterat Spiritu gratiae.
5 Ne quisquam ergo fidens de viribus, non dico voluntatis, sed potius vanitatis suae, putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere, et Christi gratiam derideret; ideo ait Apostolus: Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit; peccatum autem non deputabatur cum lex non esset.
6 Non dixit, Non erat; sed, non deputabatur; quia lex non erat, qua arguente demonstraretur, sive lex rationis in parvulo, sive lex litterae in populo.
Augustinus HOME