monumenta.ch > Augustinus > 16 > 44 > 26 > 24 > 19 > 37 > 26 > 34 > 28 > 45 > 31 > 46 > 27 > 15 > 13 > 28 > 30 > 17 > 18 > 34 > 25 > 21 > 31 > 16 > 16 > 25 > 38 > 49 > 12 > 35 > 16 > 15 > 25 > 35 > 11 > 36 > 12 > 41 > 35 > 12 > 20
Augustinus, Epistolae, 157, 3, 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, Epistolae, 157, 3, 20.

1 Quod vero adiunxit de Adam, qui est forma futuri, neque hoc uno intelligitur modo.
2 Aut enim forma Christi a contrario est, ut quemadmodum in illo omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificentur; et quomodo per ipsius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, sic per Christi obedientiam iusti constituantur multi: aut formam futuri eum dixit, quod ipse inflixerit formam mortis posteris suis.
3 Ille tamen est melior intellectus, ut a contrario forma esse credatur, quam multum commendat Apostolus.
4 Denique ne omnino ex aequo in hac forma eadem contraria pensarentur, adiungit et dicit, Sed non sicut delictum, ita et donatio: si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundabit: ut intelligatur, non in magis multos, cum iniqui magis multi sint qui damnabuntur; sed magis abundabit, quod in iis qui per Christum redimuntur, temporaliter valet forma mortis ex Adam, in aeternum autem valebit vitae forma per Christum.
5 Quamvis ergo, inquit, Adam futuri forma sit a contrario, plus tamen praestat Christus regeneratis, quam eis nocuerat ille generatis.
6 Et non sicut per unum peccatum, ita et donum: nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
7 Non solum in hoc, inquit, non aequalis est forma, quia ille temporaliter nocuit eis quos in aeternum Christus redemit; verum etiam quia illius uno delicto posteri, nisi a Christo redimantur, traduntur in condemnationem: Christi autem redemptio etiam multa delicta dissolvit, quae illi uni abundantia praevaricatricis iniquitatis adiecit; unde iam superius disputavimus.
Augustinus HOME