monumenta.ch > Augustinus > 11 > 39 > 10 > 35 > 17 > 23 > 16 > 48 > 10 > 13 > 25 X > 16 VII > 24 > 13 > 20 > 38 > 10 > 11 > 13 > 26 X > 16 > 19 > 27 > 18 > 13 > 11 > 23 X > 13 V > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 25 > 26 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 36 > 13 > 11 > 17 > 11 > 16 > 15 > 10 > 15 > 41 > 10 > 11 > 36 > 51 > 11 > 13 > 11 IV > 18 > 20 > 32
Augustinus, Epistolae, 157, 4, 31. <<<     >>> 33.

Augustinus, Epistolae, 157, 4, 32.

1 Hoc et de filiis atque parentibus, hoc de fratribus et sororibus intelligitur, propter Christum omnes esse dimittendos, cum proponitur ista conditio, ut Christum dimittat, si illos secum habere desiderat.
2 Hoc ergo et de domo atque agris, hoc et de iis rebus quae iure pecuniario possidentur, hoc loco accipiendum est.
3 Similiter enim etiam de his non ait, Quicumque vendiderit propter me quaecumque licitum est vendere; sed, Quicumque dimiserit.
4 Fieri enim potest ut dicatur christiano ab aliqua potestate, Aut christianus non eris, aut si in hoc permanere volueris, domum, possessionesque non habebis.
5 Tunc vero etiam illi divites, qui in suis divitiis sic statuerant permanere, ut ex earum bonis operibus promererentur Deum, haec dimittant potius propter Christum, quam propter haec Christum; ut accipiant in hoc saeculo centuplum, cuius numeri perfectione significantur omnia ( Fidelis quippe hominis totus mundus divitiarum est; fiuntque hoc modo quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10] ), et in futuro saeculo possideant vitam aeternam; ne propter ista dimisso Christo, in mortem praecipitentur aeternam.
Augustinus HOME