monumenta.ch > Augustinus > 11 > 39 > 10 > 35 > 17 > 23 > 16 > 48 > 10 > 13 > 25 X > 16 VII > 24 > 13 > 20 > 38 > 10 > 11 > 13 > 26 X > 16 > 19 > 27 > 18 > 13 > 11 > 23 X > 13 V > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 25 > 26 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 36 > 13 > 11 > 17 > 11 > 16 > 15 > 10 > 15 > 41 > 10 > 11 > 36 > 51 > 11 > 13 > 11 IV > 18 > 20 > 32 > 24 > 15 > 17 > 33 > 18 X > 66 > 10 > 29 > 17 > 31 > 10 > 13 > 14 > 38 > 11 > 17 > 10 > 10 > 16 > 62 > 29 > 39 > 16 > 13 > 21 > 38 > 35
Augustinus, Epistolae, 157, 4, 34. <<<     >>> 36.

Augustinus, Epistolae, 157, 4, 35.

1 Sed non sunt tales divites christiani, qui licet ista teneant, non tamen ab eis ita tenentur, ut haec Christo anteponant; quia veraci corde saeculo renuntiarunt, ut nullam spem in talibus ponant.
2 Hi uxores et filios universasque familias ad christianam religionem tenendam sana erudiunt disciplina.
3 Horum domus hospitalitate ferventes, recipiunt iustum in nomine iusti, ut mercedem iusti accipiant (Matth. X, 41).
4 Frangunt esurienti panem suum, nudum vestiunt, captivum redimunt (Isai. LVIII, 7, et Matth. XXV, 35, 36), thesaurizant sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
5 Et si forte pro fide Christi pecuniaria damna perpetienda sunt, oderunt divitias suas: si suorum orbitates vel separationes pro Christo minatur hic mundus, oderunt parentes, fratres, filios, uxores: postremo si de ipsa huius corporis vita cum adversario paciscendum est, ne desertus deserat Christus, oderunt insuper animam suam.
6 De iis quippe omnibus mandatum acceperunt, quod aliter discipuli Christi esse non possint (Luc. XIV, 26, 27).
Augustinus HOME