monumenta.ch > Augustinus > 11 > 39 > 10 > 35 > 17 > 23 > 16 > 48 > 10 > 13 > 25 X > 16 VII > 24 > 13 > 20 > 38 > 10 > 11 > 13 > 26 X > 16 > 19 > 27 > 18 > 13 > 11 > 23 X > 13 V > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 25 > 26 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 36
Augustinus, Epistolae, 157, 4, 35. <<<     >>> 37.

Augustinus, Epistolae, 157, 4, 36.

1 Nec tamen quia praeceptum est eis ut oderint pro Christo et animas suas, vendendas eas habent, aut illatis sibi manibus effundendas: sed parati sunt eas amittere, pro Christi nomine moriendo, ne mortui vivant, Christum negando.
2 Sic etiam divitias, ad quas vendendas parati non fuerunt monente Christo, ad perdendas eas debent parati esse pro Christo, ne cum eis pereant perdito Christo.
3 Habemus hinc utriusque sexus divites clarissimasque personas martyrii gloria sublimatas.
4 Ita multi quos rerum suarum venditione piguerat ante perfici, Christi imitata passione sunt repente perfecti; et qui nonnullam infirmitatem carnis et sanguinis suis divitiis perfecerunt, subito adversus peccatum pro fide usque ad sanguinem certarunt.
5 Quibus autem non provenit corona martyrii, neque illius perfectionis de vendendis rebus suis consilium tam grande tamque praeclarum receperunt, et tamen a damnabilibus immunes criminibus esurientem Christum paverunt, sitienti potum dederunt, nudum vestierunt, peregrinantem susceperunt; non sedebunt quidem cum Christo sublimiter iudicaturi, sed ad ipsius dexteram stabunt misericorditer iudicandi (Matt. XXV, 34-40).
6 Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Id. V, 7).
7 Et iudicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam: superexsultat autem misericordia iudicio (Iacobi 11, 13).
Augustinus HOME