monumenta.ch > Augustinus > 79 > 89 > 8 > 4 > 36 > 86 > 60 > 1 > 72 > 92 > 40 > 82 > 7 > 5 > 29 > 37 > 6 > 5 > 25 XVI > 22 > 1 > 15 VIII > 4 > 13 VIII > 6 > 52 > 4 > 68 > 6 > 87 > 1 > 1 > 44 XXXI > 6 > 36 > 89 > 4 II > 86 > 3 > 82 > 29 > 3 > 84 > 6 > 99 > 10 VIII > 5 > 6 > 3 II > 1 > 1 > 23 XIII > 68 > 5 > 16 XIII > 3 > 87 > 5 > 9 > 4 > 6 > 5 > 1 > 4 > 4 > 7 > 9 > 1 > 4
Augustinus, Epistolae, 158, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 158, 4.

1 Narravi quid fuerit gestum.
2 Modo quaestionem audire dignare, et doce quod quaero.
3 Cogit enim me istius animae migratio talia percunctari.
4 Cum in corpore sumus, est nobis sensus interior solers pro agilitate studii nostri; et tanto vigilantior et ferventior, quanto fuerimus studiosiores, et adhuc impedimento corporis retardari nos videtur esse probabile.
5 Quis autem omnia quae animus ex corpore patitur, poterit enarrare?
6 Inter has turbas et molestias, ex suggestionibus, ex tentationibus, ex necessitatibus, diversisque calamitatibus venientes, fortitudinem suam non deserit animus: resistit, vincit; aliquando vincitur.
7 Tamen quoniam meminit sui, agilior et sollicitior efficitur excitatus tantis laboribus, et rumpit quosque nodos malitiae, et transit ad meliora.
8 Quid dicam dignatur intelligere Sanctitas tua.
9 Ergo cum in hac vita sumus, talibus egestatibus impedimur, et tamen, sicut scriptum est, « supervincimus per eum qui dilexit nos » (Rom. VIII, 37).
10 Exeuntes de corpore, et onus omne, et agile peccatum evadentes, qui sumus?
Augustinus HOME