monumenta.ch > Augustinus > 1 > 13 > 54 XXXV > 9 > 11 > 5. 9 > 1 > 3. 6 > 5. 8 > 15.24 > 14.21 > 6 > 1 > 5 > 1 > 4 > 51 XXXIV > 2. 6 > 1 > 1. 3 > 1 > 11.16 > 3. 6 > 62 XXXVII > 8 > 33 XXIII > 38 XXV > 6 > 3. 6 > 57 XXXV > 4. 6 > 27 XXI > 58 XXXVI > 14.23 > 10 > 8.11 > 31 XXI > . 2 > 1. 3 > 8.15 > 34 XXVII > 7 > 9 > 1 > 1 > 6 > 13 > 38 XXVII > 27 XXI > 11 > 6 > 1 > 8.11 > 5 > 12.15 > 1 > 2 > 12.16 > 4 > 3 > 5 > 14.22 > 8 > 1 > 4 > 5. 7 > 20 > 6.10 > 31 XXI > 2 > 3. 4 > 61 XXXVII > 8.11 > 12.19 > 9 > 17 > 4. 9 > 6 > 5. 8 > 3. 5 > 10 > 1 > 12.16 > 9 > 56 XXXV > 4
Augustinus, Epistolae, 160, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 160, 4.

1 Cum igitur ratio quae Deus est, aut ostendat Deum rationem, aut rationem esse Deum, unum quodam modo alterum ostendens; non ostenditur Pater nisi per Filium, nec Filius ostenditur nisi per Patrem; et tunc quasi in silentio sit Filius, quando per Patrem venitur ad Filium, ut unum quodam modo abscondatur, alterum demonstretur: ut demonstrans se unus, demonstret et alterum, nec possit unus sciri, ut lateat alter; quia « Qui me vidit, » inquit, « vidit et Patrem; » et, « Nemo venit ad Patrem, nisi per me » (Ioan. XIV, 9, 6); et, « Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit » (Id. VI, 44).
2 Arduum vehementerque difficile negotium inivimus, ut aliquid de Deo non intelligentes intelligeremus.
3 Tamen quemadmodum omnia quae sunt, sine quadam specie non intelliguntur, et incognoscibilia sunt; sic multo magis sine Filio, hoc est, sine ratione incognitus est Deus.
4 Quid enim?
5 an aliquando sine ratione Pater alogus fuit?
6 Quis hoc audeat dicere?
7 Cognoscendum itaque ratione Deum unum ex uno, vel unum in uno simul unum esse: quia unus est Deus, cui necesse est illam inesse dilectionem quam semper habendam ipsa ratio docet, vel Deus praecipit dilectionem exhibendam esse.
Augustinus HOME