monumenta.ch > Augustinus > 5 > LXXVIII. > XLIV. > LXXIX. > XXXII. > XLVII. > XL. > LXXXIII. > XXXIV. > LXX. > XXXI. > LXIV. > LXXII. > LXXXIV. > LXXVI. > LXXV. > 44 > Epistolae > § 14 > CAP. XXXI.) > CAP. XXXVI.) > DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAP. XX.) > FRAGMENTUM EPISTOLAE HACTENUS INEDITAE AUGUSTINI AD MAXIMUM. > DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLV.) > DE SUBSEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT. CAP. XLIX.) > DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS EPISTOLIS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLI.) > CAP. XLVIII.) > Qui excommunicatus fuerat. > XIII. > 195 > 270 > 163
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CLXIII . Evodius Augustino proponit aliquot quaestiones.

1 EVODIUS episcopus, AUGUSTINO episcopo.
2 Pridem quaestiones misi ad Sanctitatem tuam: unam de ratione et Deo, puto per Iobinum qui servit ancillis Dei; alteram de corpore Salvatoris, de quo aestimatur quod substantiam Dei videat.
3 Tertiam dico nunc: anima rationalis quam Salvator cum corpore assumpsit, utrum in una de opinionibus est illis quae proponuntur cum de animae origine quaeritur, si qua ibi potest veritate fulciri; an quanquam rationalis sit, non tamen ex iis speciebus quae de animalium anima dicuntur, sed in alia habetur.
4 Quartam interrogo: qui sunt illi spiritus, de quibus in Epistola sua ponit Petrus testimonium de Domino, dicens, « Mortificatus carne, vivificatus spiritu: in quo et eis qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit » (I Petr. III, 18, 19), et caetera; hoc inserens quod in inferno fuerunt, et descendens Christus omnibus evangelizavit, omnesque a tenebris et poenis per gratiam liberavit, ut a tempore resurrectionis Domini, iudicium exspectetur exinanitis inferis.
5 Quid ergo in hac re Sanctitati tuae videatur, cupio nosse.
Augustinus HOME

bnf12205.17 ubbB_VIII_0009.68v