monumenta.ch > Augustinus > 3 > 5 > 1 > 1. 2 > 4 > 7 > 9 > 1 > 4 > 1. 2 > 6 > 3 > 5 > 8 > 3 > 4 II > 1 > 12.21 > 1 > 26 XX > 7.10 > 1 > 4 > 48 XXXIII > 6 > 2 > 1 > 8.19 > 1 > 1 > 8.18 > 9.19 > 3 II > 9.18 > 8 > 1. 2 > 7 > 3 > 1. 2 > 12 > 17 VIII > 5 > 9 > 26 XX > 6.10 > 1 > 8 > 5 > 35 XXIV > 6 > 7 > 9.13 > 4 > 4 > 9 > 1 > 8 > 7 > 5 II > 2 > 3 > 8.16 > 1 > 5 > 8.13 > 9.16 > 12.24 > 3 > 5 > 52 XXXIV > 9.15 > 4 > 8 > 2. 3 > 6 > 1 > 15 > 24 XV > 1 > 4
Augustinus, Epistolae, 176, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 176, 4.

1 Huius autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Celestius, quos quidem in Ecclesia sanari malumus, quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat.
2 Quorum unus, id est Celestius, etiam ad presbyterium in Asia dicitur pervenisse: de quo ante paucos annos quid gestum fuerit, Sanctitas tua de Carthaginensi Ecclesia melius instruitur.
3 Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Ierosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur: verumtamen multo plures, qui eius sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro gratia Christi et catholicae fidei veritate confligunt; sed praecipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Hieronymus.
Augustinus HOME