monumenta.ch > Augustinus > 182 > 328 > 129 > 101 > 238 > 287 > 310 > 18 > 259 > 323 > 274 > 301 > 145 > 282 > 121 > 17 > 151 > 336 > 296 > 110 > 338 > 209 > 306 > 111 > 290 > 299 > 3 > 147 > 277 > 372 > 150 > 304 > 258 > 359 > 6. 8 > 167 > 228 > 110 > 13 > 3 > 128 > 111 > 346 > 103 > 309 > 246 > 7 > 283 > 251 > 249 > 18 > 287 > 10
Augustinus, Epistolae, 177, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 177, 10.

1 An forte Dei mandatum deerat, et ideo Christus mortuus est?
2 Imo iam et hoc erat sanctum, et iustum, et bonum (Id. VII, 12): iam dictum fuerat, Non concupisces (Exod. XX, 17): iam dictum fuerat, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. XIX, 18), in quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri (Rom. XIII, 9).
3 Et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit seipsum, ideo Dominus in iis duobus praeceptis totam Legem Prophetasque dicit pendere (Matth. XXII, 37-40): quae duo praecepta iam erant hominibus divinitus data.
4 An aeternum praemium iustitiae promissum nondam erat?
5 Hoc ipse non dicit qui in suis Litteris posuit etiam in Vetere Testamento regnum coelorum esse promissum (Hebr. XI).
6 Si ergo ad faciendam perficiendamque iustitiam, iam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, iam erat Legis Dei sanctum et iustum bonumque mandatum, iam erat promissum praemium sempiternum; ergo Christus gratis mortuus est.
Augustinus HOME