monumenta.ch > Augustinus > 15 > 25 > 23 > 37 > 27 > 25 > 15 > 39 > 32 > 22 > 31 > 20 > 34 > 33 > 12 > 21 > 19 > 17 > 35 > 11 > 38 > 18 > 28 > 30 > 13 > 385 > 18 > 10 > 17 > 10 > 33 > 367 > 14
Augustinus, Epistolae, 177, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 177, 14.

1 Quam etiam nunc quidam ignorantes Dei iustitiam, sicut et tunc de Iudaeis dictum est, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Id. X, 3).
2 Per Legem quippe et illi iustificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est, iustitia sua prolata ex natura humana; non donata ex gratia divina, propter quod iustitia Dei dicitur.
3 Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati.
4 Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Id. III, 20, 21).
5 Cum dicit, manifestata est; ostendit quia et tunc erat, sed tanquam illa pluvia quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc autem velut in area, manifesta (Iudic. VI, 36-40).
6 Cum ergo Lex sine gratia non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum est, Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati Lex (I Cor. XV, 56): sicut confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam velut in area nunc patentem, ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem.
7 Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de qua dictum est: Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius (Rom. XI, 33) !
Augustinus HOME