monumenta.ch > Augustinus > 8 > 51 > 1 > 18 > 9 > 1 > 4. 6 > 5. 7 > 6 > 11 > 12 > 1 > 6 > 5 > 8 > 10 > 2 > 4. 7 > 2 > 1 > 16 > 69 > 15 > 4 > 13.21 > 4. 9 > 1 > 1 > 4. 7 > 6 > 13 > 9 > 7 > 11 > 5. 9 > 69 > 1 > 3. 6 > 5. 8 > 15.24 > 14.21 > 6 > 6 > 1 > 5 > 1 > 4 > 2. 6 > 1 > 1. 3 > 1 > 11.16 > 3. 6 > 1 > 8 > 6 > 3. 6 > 18 > 4. 6 > 15 > 14.23 > 10 > 9 > 8.11 > 6 > . 2 > 1. 3 > 8.15 > 7
Augustinus, Epistolae, 179, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 179, 7.

1 Peto etiam nobis transmittere, quibus perhibetur esse purgatus, ecclesiastica Gesta digneris.
2 Quod ex multorum episcoporum desiderio peto, quos mecum de hac re fama incerta perturbat: sed ideo solus hoc scripsi, quia occasionem perlatoris festinantis a nobis, quem cito ad nos audivi posse remeare, praetermittere nolui.
3 Pro quibus Gestis iam nobis misit non quidem ullam partem Gestorum, sed quamdam a se conscriptam velut defensionem suam, qua se dixit obiectis respondisse Gallorum.
4 In qua, ut alia omittam, cum ad illud responderet, quod ei obiectum est, eum dixisse posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei custodire si velit, Diximus, inquit; hanc enim illi Deus possibilitatem dedit.
5 Non diximus, quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus labore proprio, et gratia Dei adiutus potest absque peccato esse, nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis.
Augustinus HOME