monumenta.ch > Augustinus > 12 > 9 > 6 > 9 > 12 > 6 > 19 > 3 > 18 > 9 > 28 > 16 > 3 > 31 > 6 > 9 > 6 > 2 > 32 > 6 > 27 > 19 > 30 > 2 > 4 > 5 > 12 > 9 > 2 > 3 > 22 > 8 > 28 > 26 > 12 > 23 > 24 > 8 > 17 > 4 > 5 > 7 > 12 > 37 > 6 > 32 > 2 > 42 > 2 > 23 > 2 > 34 > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 186, 2, 5.

Augustinus, Epistolae, 186, 2, 4.

1 Nam quis nos, nisi qui venit quaerere et salvare quod perierat, ab illa perditionis massa et concretione discernit?
2 Unde Apostolus interrogat dicens, Quis enim te discernit?
3 ubi si dixerit homo, Fides mea, voluntas mea, bonum opus meum; respondetur ei, Quid enim habes quod non accepisti?
4 Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?
5 Hoc utique totum ideo, non ut homo non glorietur, sed ut qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31); non ex operibus, ne forte quis extollatur (Eph. II, 9): non quia bona opera frustrantur, cum Deus reddat unicuique secundum opera eius, sitque gloria et honor et pax omni operanti bonum (Rom. II, 6, 10); sed quia opera ex gratia, non ex oporibus gratia; quoniam fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6), nihil operaretur nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).
6 Nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus unicuique partiretur mensuram fidei (Id. XII, 3).
Augustinus HOME